monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 23
Quia ibi refectio animarum ad salutem credentium exercetur. Quomodo? Quia cum Ecclesia per vocem sacerdotis reposcit dotem suam quae corpus et effusio sanguinis Filii mei est, ut ipsa in salvatione animarum beato partui apta sit, quia etiam in effusione huius pretiosi sanguinis in magna multitudine populorum augmentum accepit; tunc ego qui indeficiens lumen sum, locum sanctificationis illius ad honorem corporis et sanguinis eiusdem Unigeniti mei, in sanctitate mea irradio. Nam cum sacerdos super sanctificationem altaris me invocare coeperit ut inspiciam quod Filius meus panem et vinum in coena mortis suae mihi obtulit cum de mundo transiturus esset, tunc video quod ipse Filius meus in hora passionis suae hoc mihi ostendit, cum in ligno crucis moriturus esset, illud designans ut eamdem passionem suam in conspectu meo semper haberem, nec illam ab acutissima visione mea delerem quoties felix oblatio sacrosancti sacrificii per sacerdotale officium mihi offerretur.